monumenta.ch > Ambrosius > 66 > 6 > Proverbia, 16 > sectio 14 > sectio 79 > sectio 41 > 6 > sectio 22 > sectio 138 > sectio 60 > CAPUT X. > sectio 5 > sectio 118 > 20 > 4 > bnf7296.36 > Proverbia, 23 > sectio 24 > sectio 41 > sectio 33 > CAPUT XX. > 19 > sectio 37 > . . . > 63 > sectio 3 > bnf7296.18 > 16 > sectio 6 > 21
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 20. <<<     >>> 22.

21. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Virginem ab incantatione amatoria liberat.
2 - De eodem Gazensis emporii oppido, virginem Dei vicinus iuvenis deperibat.
3 Qui cum frequenter tactu, iocis, nutibus, sibilis, et caeteris huiusmodi, quae solent moriturae virginitatis esse principia, nihil profecisset, perrexit Memphim, ut confesso vulnere suo, magicis artibus rediret armatus ad virginem.
4 Igitur post annum doctus ab Aesculapii vatibus, non remediantis animas, sed perdentis, venit praesumptum animo stuprum gestiens, et subter limen domus puellae portenta quaedam verborum, et portentosas figuras sculptas in aeris Cyprii lamina defodit.
5 Illico insanire virgo, et amictu capitis abiecto, rotare crinem, stridere dentibus, inclamare nomen adolescentis.
6 Magnitudo quippe amoris se in furorem verterat.
7 Perducta ergo a parentibus ad monasterium, seni traditur: ululante statim et confitente daemone, Vim sustinui, invitus abductus sum: quam bene Memphis somniis homines deludebam!
8 O cruces!
9 o tormenta quae patior!
10 Exire me cogis, et ligatus subter limen teneor.
11 Non exeo, nisi me adolescens qui tenet, dimiserit.
12 Tunc senex: Grandis, ait, fortitudo tua, qui licio et lamina strictus teneris.
13 Dic, quare ausus es ingredi puellam Dei?
14 Ut servarem, inquit, eam virginem.
15 Tu servares, proditor castitatis?
16 Cur non potius in eum qui te mittebat, es ingressus?
17 Ut quid, respondit, intrarem in eum, qui habebat collegam meum amoris daemonem?
18 Noluit autem Sanctus antequam purgaret virginem, vel adolescentem, vel signa iubere perquiri, ne aut solutus incantationibus recessisse daemon videretur, aut ipse sermoni eius accommodasse fidem: asserens fallaces esse daemones, et ad simulandum esse callidos; et magis reddita sanitate increpuit virginem, cur fecisset talia, per quae daemon intrare potuisset.